Latin
8
David Blaesing, Disquisitio physica de nive 8
Unproofread scanNot analysed yet
De caeterô neque ob aëreas neque ob terrestres particulas nix aquae naturam deposuisse dicenda est, non enim est, inquit Philosophus de exhalationibus, humidum sine sicco, neque siccum sine humido, sed omnia haec dicuntur secundum ὑπεροχὴν. II. de Meteor. c. 4. init. id est, si praedominatur in halitibus siccum, dicitur exhalatio, ubi verò praedominatur humidum dicitur vapor, ut sane miremur Fromondum sui oblitum lib. de anima p. 519. scripsisse; Formam aquae in nivibus non permanere. §. IX. Locus quoque materiae nivalis, ut plurimum non plane coincidit cum reliquarum nubium situ, non obstante quòd omnes in universum nubes in mediâ aëris regione condensantur. Ut hoc ritè explicetur, notandum medii atque infimi aëris regiones non aeternis esse circumscriptas limitibus, siquidem finis infimae &initium mediae regionis ibi collocantur, ubi radiorum à terrâ reflexorum vis calorifica terminatur; sed haec inaequaliter terminatur: tempore enim aestatis non solùm radii in terram incidentes, sed etiam à terrâ repercussi magis magisque ad angulum rectum accedunt, angulus enim incidentiae, ut ex opticis constat, semper aequalis est, nisi quid impediat angulo reflexionis; appropinquante verò hyeme, radii hi magis magisque divaricantur, &non rectà in aërem revertuntur, sed ad latera à terrâ discedunt, nec tam altè in aërem pertingere queunt. Non secus ac pila obliquè terram versus projecta non tam altè in aërem resilit, quàm si perpendiculariter in eam percutiatur. Proinde initium mediae regionis hyemali tempore terrae propinquius est, &nubes, ex quibus tunc nix generatur, à radiis reflexis impediri non possunt, quin multò propinquiores terrae congregentur.