Latin
9
David Blaesing, Disquisitio physica de nive 9
Unproofread scanNot analysed yet
Hoc quidam altius animo ponderantes, convexae superficiei, quae infimam aëris regionem PEN gionem ambit, formam ovalem assignant, eò quòd vapores circa aequatorem, ubi rarius ningit, omnium remotissimè à terrâ distent, quò verò latius ab aequatore recedunt, eò etiam propinquius terrae immineant, sub polis autem, ubi omnis fere vapor in nivem constringitur, omnium minimô ambitu terram cingere putandi sint. Inclinat in hanc sententiam ipse Kircherus de arte mag. umb. &lucis lib. II. c. 12. post init. dum inquit: Atmosphaeram terrae –si videre liceret, sub aliâ quàm ovali formâ non videretur, eò quòd atmosphaera sive sphaera recta ob exexspirationis raritatem à terra altior, sub obliquissimâ verò ob densitatem exspirationis vicinior sit. Hanc formam ovalem ob motum solis secundum maximè variabilem dicimus; hoc tamen pro certô tenendum, nubes in zonis frigidis perpetuò fere nivales non aequè longius ac in zonis temperatis à terrâ removeri. Hanc de nubium distantiâ doctrinam etiam ex nostro Philosopho illustrare possumus, ejusque lib. 1. Meteor. c. 3. med. Disquirit ibidem Philosophus, quisnam locus nubibus conveniat, inter alia dicit: Radios à terra refractos probibere, circa terram cogi (nubes) disgregantes caliditate consistentias: sunt enim nubium congregatiores, ubi desinunt iam radii, propterea quòd spargantur in immensum. Quando verò nubes plurimis terrestribus atque gravioribus exhalationibus refertae sunt, etiam mediâ aestate longè inferiores existunt, quales sunt atrae illae, quae se in nimbos &tonitrua resolvunt: è contra altissima juga perpetuis nivibus canescunt, ut ea ascendentes per medias nubes iter faciant, inque vertice serenô aëre fruentes infra se nubes admirantur, ut scribit Leod. in vitâ Frider. II. Lib. II. de monte S. Adriani. Idem contigit Picolomineo per alpes atque Apenninum iter facienti, ut testatur lib. de Meteo. c. 11. sin. Forte autem ab ipsis montibus vapores ascendunt, ex quibus nonnunquam nubes atque nives sublimiores generantur, vel etiam à calore vehementiori ipsâ aestate in locum superiorem evehuntur, ubi per aërem latissimè dispersi satis diu commorari possunt, usque dum in nubes ac nives solitô excelsiores transeant. §. 10. Hactenus de materiâ nivis, &quem ejus nubes in aëre occupat locum: nunc ordo naturae postulat, ut quomodo haec materia tali in loco constituta in nivem concrescat, dispiciamus.