Latin
PROPOSITIO LXXXIII
David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa 109
Unproofread scanNot analysed yet
In hoc schemate Planetarum Orbitas non delineavimus juxta proportionem quam in Coelis servant; tum quod hanc non declaraverit ipse Ptolemaeus, praeterquam in Sole &Luna; quodque licet circuli deferentes centra Epicyclorum distent, ipsi Planetarum Coeli in hoc systemate sunt contigui, inferiore quandoque in Apogaeo ascendente à Tellure ad distantiam aequalem illi, ad quam proxime superior descendit in Perigaeo: tum quod Mercurii &Veneris (ut de Luna taceam) Orbitae ex Ptolemaei Theoriis petitae evanescant fere respectu Orbitae Saturni, &ideo in eodem schemate vix sint describendae: Nam in hoc Saturni distantia à Terra centies sexagies major est distantia Mercurii à Terra; at in Copernicano Systemate Mercurii distantia à Sole vigesies &quater tantum superatur à distantia Saturni ab eodem. Licet Ordo Planetarum supra descriptus Philosophorum &Astronomorum vulgo placuerit, non defuere tamen qui Lunae Solem immediate superponerent, Soli Mercurium &Mercurio Venerem; quae opinio Platoni vulgo tribuitur: Porphyrius vero Soli Venerem immediate superposuit &Veneri Mercurium, tribus reliquis (Marte, Jove &Saturno) ut prius manentibus: hâc forte ratione ducti, quod Luminaria bina Terris proxima esse conveniens judicarent; cum illi ad motus magis attendentes medium inter Planetas locum tribuerint Soli, à cujus motu reliquorum Planetarum motus in suis Epicyclis dependere compertum habebant.