Latin
PROPOSITIO LXXXIV
David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa 109-2
Unproofread scanNot analysed yet
PROPOSITIO LXXXIV. Irectionem &Legem Virium, quibus Systema Ptolemaicum conservari posset, explicare. Primo, ad continenda Sydera in Orbitis, quas motu diurno circa Tellurem describunt, similibus opus est Viribus atque in Systemate Tychonico ad eundem effectum producendum; nempe quae à quovis Mundi puncto tendant ad proximum punctum Axis, sintque in ratione distantiarum ab illo. Secundo, ad Fixas continendas in Orbitis, quas motu proprio ab occasu in ortum describunt, similibus opus est Viribus atque in supra descripto Tychonico; sc. quae tendant ad punctum proximum Axis Eclipticae, sintque in eadem ratione cum distantiis ab illo. Deinde ad Luminaria (Solem &Lunam) continenda in Orbitis, quas per motus suos secundos describunt; cum Orbitae istae similes sint earum Orbitis in Systemate Tychonico, similibus etiam opus erit in hoc Systemate Viribus ad illa in dictis Orbitis retinenda atque in illo; nempe (per Prop. LXXX. )gravitate acceleratrice trium Corporum Solis, Terrae &Lunae versus se invicem, (quae alia nulla corpora Mundana afficiat, licet sint intermedia,) quae in data distantia sit ut corpus versus quod fit, &versus datum corpus sit reciproce ut quadratum distantiae ab illo; praetereaque gravitate quâdam aliâ aequali illi, quâ Tellus versus Solem tenderet, agente aequaliter in Solem, Terram &Lunam per lineas parallelas rectae jungenti Solem &Terram, &cum directione à Sole ad Terram, sed quae alium nullum Planetam afficiat.