Latin
PROPOSITIO II
David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa 117
Unproofread scanNot analysed yet
Aequinoctialis circulus, ut vulgo, in 360 gradus dividitur, &gradus hi numerantur versus easdem partes cum Eclipticae aut Zodiaci gradibus; nempe ab occasu in ortum, secundum seriem Signorum, &ab eodem etiam initio; nempe primo puncto Arietis. Sicut per Eclipticae Secundarios quodlibet in Coelo punctum ad Zodiacum refertur, ita per Aequatoris Secundarios ad Aequinoctialem. Et Secundarii arcus inter punctum &Aequatorem comprehensus dicitur istius puncti Declinatio; Australis vel Borealis, prout versus hunc vel illum Polum fit. Punctum enim tantum declinare dicitur, quantum à primario hoc circulo (quippe motûs diurni in oculos maxime incurrentis medio &praecipuo) distat: Distantia haec sive Declinatio penes Aequatoris Secundarios est, qui proinde Declinationum Circuli appellantur. Horum praecipui sunt Coluri duo, quorum alter per Eclipticae &Aequatoris intersectiones sive puncta Aequinoctiorum transiens vocatur Colurus Aequinoctiorum; alter priori ad angulos rectos Colurus Solstitiorum dicitur, quoniam Eclipticae occurrit in punctis ab Aequatore remotissimis, ubi Solstitia celebrantur.