Latin
PROPOSITIO III
David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa 117-2
Unproofread scanNot analysed yet
PROPOSITIO III. Quatoris Terrestris ejusque Secundariorum &Parallelorum naturam &officia exponere, &Voces in Astronomia &Geographia usitatas hinc pendentes explicare. Aequator proprie est circulus Terrestris, quippe in Terra primitus existens, &non nisi ratione primi motûs (qui in Coelo est tantum apparens) in Coelum invectus. Hujus vero Paralleli quatuor praecipui, duo Tropici &totidem Polares, possunt in Terra intelligi vel quasi ejusdem nominis circulis Coelestibus (quorum genesin Prop. praec. exposuimus) directe subjecti, vel (quod magis naturaliter fit) in ipsa Tellure primitus geniti. Et Tropici hoc pacto erunt circuli in Terra Viae Solis diurnae apparenti directe subjecti, quando Telluris Polus proximus ad Solem maxime annuit: Polares autem qui Terrae tractus definiunt quibus tunc perpetua est Dies aut Nox; ut Prop. XXXIII. Lib. I. explicatum est. Quatuor hi circuli Aequatori paralleli Telluris globum in quinque Zonas dividunt; quarum Torrida est, quae utroque Tropico continetur, viae quippe Solis subjecta, &ejus radios directos &proinde fortes excipiens. Hujus incolae dicuntur Amphiscii, quoniam hominis erecti umbra movetur tam versus dextram quam versus sinistram respicientis ipsam, &quod umbra meridiana versus utrumque Polum diversis anni temporibus projiciatur. Qui Polaribus includuntur Terrarum tractus, binas Zonas constituunt; Frigidas quidem, quod obliquos &proinde debiles radios Solis patiantur, qui glaciei vim hyeme &nocte longâ gelu constrictam, aestate &die licet productiori, resolvere nequeunt. Harum incolae, umbrae zeumbrae respectu, Periscii sunt, quod umbra (Sole non occidente) circum illos gyretur. Inter mediam Torridam &extremas Frigidas intermediae jacent duae Zonae Temperatae, quippe utriusque extremae adjacentis affectionum participes: quarum Borealis Tropico Cancri &Polari Arctico; Australis vero Tropico Capricorni &Polari Antarctico clauditur.