Latin
PROPOSITIO III
David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa 119
Unproofread scanNot analysed yet
Ex altera parte computum Parallelorum exactum ad Polarem usque non produxit Ptolemaeus, cum ibi &crebriores sint, &in Borealioribus omnia exacte nimis scrutari operae pretium non duxerit. At ultra Aequatorem versus Polum Antarcticum nomen imposuit Climati cuivis, quo indicatur Clima istud ignotum tantum distare ab Aequatore versus Austrum, quantum notum quoddam ab eodem distat versus Boream; ut Clima ΑδιαΜερόης, Αντιδια-Σμήης, &c. Sicut Stellarum aut punctorum in Coelo loca secundum longitudinem &latitudinem computantur per Eclipticam (circulum proprie Coelestem) ejusque Secundarios; ita locorum in Terra Longitudines &Latitudines computantur in Aequatore (circulo proprie Terrestri) ejusque Secundariis, per polos Terrae transeuntibus. Hujusmodi autem Secundarius per locum aliquem in Terra traductus istius loci Meridianus dicitur, quoniam cum per revolutionem diurnam Tellus ad eum pervenerit situm, ut Sol in istius circuli plano producto fuerit, fit Meridies; ut infra fusius explicabitur. Loci cujusvis Latitudo est arcus Secundarii Aequatoris sive Meridiani inter Aequatorem &Locum interceptus: Estque vel Borealis vel Australis, prout locus ab Aequatore versus hunc vel illum Polum distat. Loci vero Longitudo computatur in ipso Aequatore ab occasu ortum versus, quia Terrae aridae terminus versus occasum notior est quam quo ad ortum finitur. Verum cum in Aequatore nullum fit initium, neque etiam hîc, ut in Coelis, aliquod punctum cardinale per ejus intersectionem cum Ecliptica signatum; Geographorum arbitrio stabiliendus erat Primus Meridianus, à cujus nempe intersectione cum Aequatore numerationis initium sumeretur. Illi vero Terram aridam &habitabilem nullam agnoscebant praeter continentem, quam ipsi incolebant cum adjacentibus insulis: Meridianum igitur Primum per locorum notorum maxime occidentalem (ut Azores, vel For tunatas) traductum fingebant, atque exinde Terrarum loca omnia, quaqua in longum patent, ortum versus secundum Longitudinem disponebant; Locique Longitudinem dicebant arcum Aequatoris interceptum inter Primum Meridianum &Meridianum Loci. Ex quo vero Telluris globus circumcirca habitatus reipsâ deprehenditur, &locorum occidentalissimus nullus detur, paulatim praedictus Longitudinem locorum numerandi modus negligitur, in Veterum monumentis intelligendis praecipue utilis; (licet etiamnum adhiberi possit;) &quisque Meridianum Urbis propriae pro praecipuo habet, &quomodo aliorum locorum Meridiani ad ortum vel occasum positi ad hunc referuntur notat, sive quot horae effluant, ex quo Meridianus orientalior Solem reliquit, donec occidentalior eundem assequatur; vel ex quo Sol orientaliorem Meridianum relinquere visus ad occidentaliorem pertingit.