Latin
PROPOSITIO III
David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa 120
Unproofread scanNot analysed yet
Rursus, ratione Meridianorum &Parallelorum comparati incolae Telluris, alii Geographis dicuntur Periaeci, qui in eodem Parallelo Terrestri &oppositis Meridianis degunt. (Oppositi Meridiani dicuntur ejusdem circuli oppositae semisses à Polis computatae, quoniam quae in hujusmodi oppositis semicirculis sunt loca, ad opposita Aequatoris Terrestris puncta referuntur. )Unde Perioeci Tempestates Anni easdem experiuntur, propter polum Terrae utrisque proximum annuentem ad Solem, vel ab eodem abnuentem; vel, secundum apparentiam immotae Terrae loquendo, quoniam Sol ad utriusque loci parallelum (quippe eundem) pariter accedit, &ab eodem recedit: At meridiei &mediae noctis vices subeunt alternas, prout horum vel istorum Meridianus per Telluris revolutionem diurnam Soli subjicitur, vel (quod tantundem valet) prout Sol ad horum vel istorum Meridianum revolutione diurnâ apparente gyratus accedit; nisi fuerint in Zona Frigida, ubi die simul fruuntur. Alii rursus dicuntur Antoeci, in eodem Meridiano at oppositis Parallelis habitantes, ita ut meridies vel media nox utrisque simul contingat; quippe qui eandem habeant longitudinem. At horum aestas evadit istorum hyems, prout Tellus motu annuo nunc ipsius polum borealem nunc australem Soli magis obvertit; vel prout Sol ad hunc vel istum Polum ab Aequatore declinat. Alii denique vocantur Antipodes, quod in oppositis Meridianis aeque ac Parallelis versantes adversis è diametro pedibus incedant. Hisce omnia contraria eveniunt: His nimirum aestas &longae dies vel noctes nullae eodem tempore quo illis hyems &breves dies vel noctes perpetuae; nox vero ibi quando hic dies, &dies quando hic nox. Patet Aequatoris incolam sibi esse Antoecum; eundem vero esse huic &Perioecum &Antipodem: Poli autem utriusque incolam sibi esse Perioecum, &ejus Antoecum eundem esse qui Antipodem.