Latin
PROPOSITIO VI
David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa 124-2
Unproofread scanNot analysed yet
PROPOSITIO VI. TArias Sphaerae Mundi appellationes, aliasque Voces in Astronomia usitatas, à varia inclinatione Horizontis ad Aequatorem pendentes explicare, Cum pro diversitate locorum Terrestrium Horizon omnisque proinde Coeli facies; (hoc est, ipsa Mundi Sphaera) diversa sit; hanc diversitatem triplicem constituunt, pro triplici positione Horizontis ad Aequatorem. Aut enim Loci Horizon rectus est ad Aequatorem secans illum ad angulos rectos, aut obliquus, aut illum omnino non secat, sed cum eo coincidit. Quibus primum contingit, illi dicuntur incolere Sphaeram Rectam; quibus vero secundum, Obliquam; quibus tertium accidit, eorum Sphaera dicitur Parallela, quod iis Stella quaevis per motum diurnum videatur describere circulum Horizonti parallelum. In Sphaera Recta, (nempe ubi Aequator EO ad Horizontem HO erectus est, ut in Figura,) Aequator (per Prop. XV. Lib. I. Theodosii) per Horizontis polos Zenith &Nadir transibit: ipse ergo locus in Telluris superficie in Aequatore Terrestri erit; tales namque soli Zenith &Nadir in Aequatore Coelesti habent. Sphaeram igitur Rectam incolunt omnes, illique soli, qui sunt per longitudinem Aequatoris Terrestris VL. dispersi. Horum Horizon per polos Mundi A &B transit (per supra citatam Theodosu Prop.) &quodvis in Coelo punctum rectà super Horizontem ascendere videtur; quippe circulum motu apparenti diurno describens Aequatori (qui ad hunc Horizontem rectus est) parallelum. Et puncta, quae simul oriuntur, simul etiam ad Meridianum pertingunt, simulque occidunt; quia poli, circa quos motus diurnus, quo Sydera Oriri, ad Meridianum pervenire &Occidere videntur, sunt tam in Horizonte quam Meridiano hujus Sphaerae. Atque ex hoc Sphaerae situ originem ducit modus reducendi puncta Coeli ad Aequatorem. Nempe Ascensio Recta cujuslibet in Coelo puncti est arcus Aequatoris versus ortum numeratus, interceptus inter initium Arietis &punctum Aequatoris, quod simul cum dicto in Coelis puncto ascendit in Sphaera Recta: Similiterque intelligitur quid sit Descensio Recta: &loco Horizontis Sphaerae Rectae, cujuslibet loci Meridianus assumi potest. Exinde quod soli Aequatoris Terrestris incolae Sphaeram habeant Rectam, ex supra dictis (praecipue ad Prop. XXXIII. Lib. I.) patet, quaenam sint hujus Sphaerae affectiones; nempe noctes diebus hic perpetuo aequari, &quodlibet Coeli punctum tamdiu supra Horizontem conspici, quamdiu infra illum latet.