Latin
PROPOSITIO VI
David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa 125
Unproofread scanNot analysed yet
In Sphaera Obliqua, ubi Horizon HO AEquatorem EQ ad angulos obliquos secat; horum neuter per alterius polos transit, adeoque alter Aequatoris sive Mundi Polus supra Horizontem est, alter infra eundem: ille igitur semper apparet, hic vero latet: neque Aequator per verticem Z transibit, sed vertex erit inter Aequatorem &polum conspicuum. Hujusmodi Sphaerae duo erunt genera; vel enim polus Boreus B elevatur supra Horizontem HO, &Australis latet, vel è contra Australis attollitur, depresso Boreali. Prioris generis Sphaeram habent omnes, qui inter Aequatorem Terrestrem &Polum Arcticum degunt; posteriorem, qui inter Aequatorem &Antarcticum. Et praecipua utriusque phaenomena quoad aestatem &hyemem hactenus explicata videre est Prop. XXXIII. Lib. I. secundum verum Mundi Systema. Et in Systemate apparenti, cum quodvis in Coelis punctum aequabili motu diurno describat vel Aequatorem vel illi parallelum quendam; solus vero Aequator, parallelorum autem nullus in duas aequales partes ab Horizonte obliquo dividatur; Sol &Stellae omnes extra Aequatorem versus Polum conspicuum declinantes diutius supra Horizontem morantur quam infra; &è contra quae versus Polum latentem declinant, diutius sub Horizonte latent quam supra eundem versantur. Atque hoc ad certum usque terminum versus utrumque Polum obtinet. Si enim Declinatio augeatur, donec Syderis distantia à Polo conspicuo minor sit quam Poli elevatio supra Horizontem, Sydus omnino non occidit: At si minor sit ejus distantia à Polo inconspicuo, supra Horizontem non ascendet; hoc est, non orietur. Et paralleli OV, HI semper conspicua &inconspicua in dato loco Sydera concludentes, Horizontemque tangentes, Veteribus quibusdam (ut Euclidi in Phaenomenis, Manilio in Astron) ejus loci Polares dicuntur, qui proinde majores sunt &longius à Coelesti Polo remoti, quo locus, cujus sunt Polares, est ab Aequatore Terrestri remotior; hoc est, quo obliquior est Sphaera. Omnes autem inter Polares hosce intermediae Stellae vicissitudines habent ortûs &occasus, ascensionis &descensionis. Ascensio Stellae aut cujusvis Coeli puncti Obliqua est Arcus Aequatoris versus ortum numeratus, interceptus inter initium Arietis &punctum Aequatoris quod simul cum Stella oritur, in data Sphaera Obliqua: atque haec pro varia Sphaerae obliquitate varia est. Et Differentia Ascensionalis est differentia inter Ascensionem rectam &obliquam. Eademque de Descensione Obliqua sunt intelligenda.