Latin
SCHOLIUM
David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa 128
Unproofread scanNot analysed yet
SCHOLIUM. Crepusculo cognatum videtur Lumen istud ab oculatissimo D. Cassini primum Anno 1683. paulo ante Aequinoctium Vernum vespere observatum, à Sole Orientem versus secundum Eclipticam protensum. Sequentes observationes ipsius D. Cassini &D. Fatio evicerunt Lumen hoc ab utroque Solis latere diffundi secundum Eclipticam fere, sed ordinario ab hac ad septentrionem potius quam ad meridiem deflectere. Forma est utrinque acuminata; cuspides binae à Sole nunc magis nunc minus distantes, initio duobus Signis aut paulo amplius à Sole remotae, &post tres annos distantia in tria Signa aut etiam 1008 excrevit: ejus latitudo est ultra 305 prope Horizontem: nequit vero Phaenomenon hoc conspici ubi latissimum est; nempe ad ipsum Solem secundum latitudinis circulum. Ejus latera sunt fere recta, nonnihil quandoque circa medium, Solem inter &alterutram cuspidem, gibba; angulo nunc majore nunc minore ad invicem inclinata. Angulus hic in mediocri sua quantitate circiter 215. Ex hisce patet Phaenomenon hoc Luminosum simul cum Sole iisdemque passibus per Eclipticam moveri: quod &de utraque cuspide etiam verum est; nisi quatenus hae per totius incrementum aut decrementum à Sole magis minusve distant. Claritas ejus est Viae Lacteae Caudaeve Cometae claritati haud absimilis, hujusque instar translucens; in medio major, versus extrema minor, sensim deficiens, &in circumfuso caeruleo Coelesti exstincta: Unde diversis Observatoribus pro oculorum acie, eodem tempore &loco diversae magnitudinis, &pro Coelo puro aut turbido, Crepusculi proprie sic dicti &lucidiorum Syderum absentia vel praesentia, magis minusve extensa varieque terminata, mane semper debilior quam vespere apparet. Lumen hoc propter crepuscula pernoctia nequit mediâ aestate in regionibus prope alterutrum Polum conspici; mane &vespere ejusdem diei circa mediam hyemem (silente Lunâ) videri potest: in locis prope Aequatorem idem quovis anni tempore fiet. In locis quibusvis eo clarius videtur, quo ad Horizontem erectum magis; quippe ex Crepusculo &Vaporibus prope Horizontem haerentibus magis exstans: adeoque in regionibus hisce Borealibus optime videtur mane post Aequinoctium Autumnale, ineunte scil. Octobri; &vespere, exeunte Februario Eclipticâ, secundum quam protenditur, tum (initio &fine Crepusculi tunc brevissimi) ad Horizontem magis erectâ; punctis Aequinoctialibus in illo constitutis. Corpus (aut potius corpusculorum congeries) cujus haec sunt Phaenomena, videtur Lentis formâ Solem ambire; ut D. Fatio conjecit. Planum per Lentis aciem est in Eclipticae plano, aut saltem non procul ab illo: ipsa acies inter Orbitas Veneris &Telluris, ast huic propior.