Latin
SCHOLIUM
David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa 129
Unproofread scanNot analysed yet
Particulae istud lentiforme spatium replentes (ut Atmosphaerae Solaris particulae, de quibus modo dictum) lumen Solis reflectendo praedictam speciem producere videntur: Annulus enim, cujus oppositae facies planae sunt ¶llelae, Ellipseos speciem prae se ferret, versus cuspides obtusiorem quam Phaenomenon hoc. D. Cassini particulas hasce Solis lumen remittentes, spatio hoc contentas, pro innumeris Planetis habet, cum separatae, Planetarum instar, motus suos circa Solem exerceant; quo modo Lumen hoc matutinum &vespertinum ab innumeris Planetis ortum ducit, sicut Via Lactea ab innumeris Fixis. D. Fatio Lumen hoc Mundo coaevum esse suspicatur: Cassinus è contra, brevi ante primam ejus observationem à se factam natum esse, atque illud duobus ante annis non exstitisse, cum in loco, quem tum obtinere debuit, Coelo intentus Cometam oculis frequenter intueretur. Illud vero antea exstitisse, posteaque evanuisse latis ducit verisimile ex historiis antiquis, quae illud describere videntur; praesertim vero ex observatione D. J. Childrey, qui illud proculdubio vidit, ut patet ex ejus descriptione pag. 183, 184. in monito ad calcem Libri, quem sub titulo Britanniae Baconicae idiomate Anglico Anno 1661. edidit; quippe eodem in loco, iisdemque constellationibus, quibus istâ anni tempestate nunc apparet. Ejus verba latine reddita haec sunt: Aliud insuper est, quod Mathematicorum observationi commendatum volumus; nimirum Mense Februario, pauloque ante &post hunc (sicut per plures annos observavi) circa horam sextam à Meridie, cum Crepusculum Horizontem jam pene deseruit, Semita Luminosa à Crepusculo versus Pleiadas porrecta, illasque quasi contingens, se plane videndam praebet. Semita haec quavis tempestate serena videtur; optime autem illuni Nocte. Et paulo post: Credimusque Phaenomenon hoc olim exstitisse, &dehinc semper ad dictam anni tempestatem appariturum. At quaenam sit illius causa &natura, conjecturis assequi nequeo; sed posterorum indagini relinquo.