Latin
PROPOSITIO IX
David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa 129-2
Unproofread scanNot analysed yet
PROPOSITIO IX. id per Stellarum Ortum &Occasum Poeticum intelligatur, Lexplicare, ejusque species, Cosmicum nempe, Achronycum &Hetiacum exponere. In praecedentibus actum est de vero ortu &occasu syderum; ascensu nimirum supra Horizontem certi loci, &descensu infra eundem, sive potius depressione dati Horizontis infra sydus, &elevatione eiusdem supra illud; atque istud quidem absque ulla Solis consideratione. Comparandi vero jam sunt ortus &occasus Syderum cum motu Solis per Eclipticam, adeoque cum luce diurna &cum Anni Tempestatibus.