Latin
PROPOSITIO XI
David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa 138
Unproofread scanNot analysed yet
Atque haec videtur causa, cur Julius Caesar principium sui Anni (licet Solaris) non posuerit in ipso Brumali Solstitio, sed exspectârit Novilunium insequens, ubi secundum modum tum receptum initium sui Anni sive Calendas Januarias poneret. Sed &forsan nondum penitus abolita erat vetus opinio, Solstitia confici in octavis partibus Signorum Cancri &Capricorni, non in ipsis horum Signorum initiis: (quâ nihil aliud apud peritiores intellectum est, quam quod Sol revera in octavis partibus Signorum versaretur. cum vulgo in eorum initio haberetur; quod idem fonat atque Aequinoctia &Solstitia per 6 aut 7 dies anticipâsse. )Et si Sol fuisset in primo Capricorni puncto IX. Cal. Jan. fuisset satis exacte in ejus octavo gradu ipsis Calendis Januariis. Quin &hoc artificio illud consecutus est, ut Calendis Mensis Quintilis, quem suo nomine Julium dixit, celebrarentur Ludi Olympici; forsan ex antiquissimo ritu propter Solstitium Aestivum instituti. Quamvis Calendae Januarii fere per totam Europam pro Anni, sive Juliani sive Gregoriani, capite nunc habeantur; alii tamen alia vel olim vel etiam nunc illi capita assignant. De mobili Festo Paschatis hactenus dictum. Aequinoctium vernum pro capite Anni habent Veneti, Florentini, Pisani in Italia, &Treviri in Germania. VIII Cal. Apriles sive Festum Annunciationis, hoc est, Incarnationis Christi, pro capite Anni statuerunt Veteres Ecclesiastici: statuit &adhuc Ecclesia Anglicana. Sed &Annum Civilem hinc etiam incipit Anglia, licet vulgus illum à Cal. Januarii cum vicinis gentibus inchoet. Collectiones Annorum celebriores, sive tempora per repetitos Annos mensurata, sunt Olympias, Annorum 4; Lustrum, Annorum nunc 4 nunc 5; Jubilaeum, Annorum 49 aut 50; Seculum, Annorum 100; Annus Magnus, qui, si significet revolutionem integram apparentem Fixarum donec ad idem unde digressae sunt punctum revertantur, est 25000 vel 26000 Annorum circiter