Latin
PROPOSITIO XII
David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa 138-2
Unproofread scanNot analysed yet
PROPOSITIO XII. TPochas praecipuas ¬abiliores recensere, &earum ad se mutuo relationem declarare. Sicut Astronomi in corporum Coelestium motibus supputandis certa assumunt Coeli puncta, à quibus initium sumant; ita &certa temporis momenta, a quibus, ceu radicibus, supputatio incipiat indeque procedat. Radices hae, quas etiam Epochas &Aeras dicunt, ordinario denominantur à celebri quodam &memorabili casu aut facinore, quod circa cujusvis initium accidit. Illustrissima omnium &nobis maxime familiaris est Epocha Nativitatis Christi, sive Calendae ejus Januarii, quem supponimus proxime insequutum Nativitatem Domini: Atque 45 ante annis est Epocha Julii Caesaris, sive Anni Juliani caput; quando nempe rejecto veteri Anno Romano ab usque, uti credunt, Numa continuato, Annum Julianum per Imperium Romanum observandum proposuit Caesar. Verum quidem est Annum hunc non fuisse ab initio usque observatum, sed post varias &confusas intercalationes praeter ordinem; Anno demum quinquagesimo post ejus caput, hoc est, quinto Aerae vulgaris Nativitatis Christi, ab Augusto fuisse restitutum, eodem ordine ac si absque interruptione fuisset ab initio continuatum, mutato Sextili in Augustum.