Latin
SECTIO III
David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa 141-2
Unproofread scanNot analysed yet
imaginem nobis sistunt Artifices in Globo Coelesti, quae est Sphaera ex Metallo, Charta vel simili aliqua materia constans, super duobus Polis facile mobilis. In superficie convexa notantur loca praecipuarum Stellarum Fixarum ita inter se &Polos Sphaerae disposita, sicut Stellae, quas referunt, disponuntur ad se invicem &ad Polos, circa quos Coelum motu diurno revolvi videtur. Depinguntur item imagines &deformationes Asterismorum, quos Stellae istae Veteribus, vel similitudine vel religione ductis, referre visae sunt. Delineantur praeterea in superficie Globi Aequinoctialis circulus inter Polos medius, atque huic paralleli duo Tropici hinc inde ab Aequinoctiali gradibus 231 remoti, totidemque Polares tantundem ab utroque Polo distantes. Delineatur etiam Ecliptica ad utrumque Tropicum pertingens, &Aequinoctialem in Globi superficie intersecans in punctis ita versus Stellarum loca relatis, sicut puncta Aequinoctialis Coelestis (ubi Sol apparet Aequinoctiorum tempore) referuntur ad ipsas Stellas, saeculo quo Globi conficiuntur. Tam Aequinoctialis quam Ecliptica in gradus dividitur, initio facto à puncto Aequinoctii verni punctum referente; &Aequinoctialis quidem continuato numero usque ad 360, Ecliptica vero in 12 Signa propriis characteribus distincta, quorum quodvis rursus in 30 gradus dispescitur: &per cujusvis Signi initium ducti Eclipticae secundarii in ejus polis coeuntes Globum universum in Signa etiam dividunt. Aequatoris vero duo tantum secundarii, Coluri nempe, in Globo Coelesti depinguntur, quorum alter, nempe Solstitiorum Colurus, Eclipticae etiam secundarius est. Globus hujusmodi, Firmamentum stellatum referens, volubilis est circa praedictos polos, ita in Meridianum, circulum aeneum immobilem extra Globum positum, insertos, ut alteri Meridiani hujus faciei, quae gradibus distinguitur, congruant; quae facies proinde pro Meridiano vero habenda est, circuli crassitie ad firmitatem tantum conducente. Porro, Globus Meridiano (ut dictum est) cinctus in compagem (ligneam communiter) Horizontem referentem ita demittitur, ut ejus dimidium exstet supra compagis superficiem superam, quae proinde pro Horizonte habenda est. Et ut Globus ad Horizontem satis prope undique accedat, in Horizonte sunt crenae, ut Meridianus extra Globum prominens in illas inseratur hinc inde. In Horizonte hoc artificiali satis lato, praeter circulum intimum in gradus suos à convenientibus initiis numeratos divisum, est Calendarium Julianum pariter &Gregorianum, cum gradibus Signorum Eclipticae juxta positis, quos Sol isto seculo praeterpropter diebus istis occupat: est etiam &alius Ventorum sive plagarum circulus.