Latin
SECTIO III
David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa 142
Unproofread scanNot analysed yet
Horizon hic suffultus est quatuor aut pluribus columellis pedamento infixis, cui etiam Pyxis Nautica imponitur, ut Globus praeterpropter ad Mundi plagas dirigatur. Est praeterea &Quadrans Altitudinis, qui ad Meridiani punctum supremum ope cochleae affigi potest. Hujus margo in gradus divisa pro vero Quadrante habenda est: &numerantur gradus 90 ab ejus extremo Horizontem attingente sursum versus Zenith. In Globis, sicut hodie communiter fabricantur, adest etiam &Circulus Horarius dictus, Meridiano affixus, cui Polus est centrum. Dividitur circellus hic in bis 12 horas, ut ad nostrum horas numerandi morem accommodetur, à Meridiano incipientes. Et cum Polus Indicem gestet, horas pro Globi revolutione ostendet index, si duodecimam diurnam attingeret, dum Solis locus Meridiano subjiceretur. Sphaera vulgo sic dicta in hoc differt à Globo, quod ejus superficies non sit unita &perfecta ut in Globo, sed circuli principaliores ex Armillis conflati (unde &Sphaerae hujusmodi Armillaris nomen) sphaericam superficiem adumbrent. In hujusmodi Sphaera, praeter Horizontem &Meridianum (intra quos immotos, Globi instar, rotatur) sunt quatuor circuli maximi; nempe Aequator &Ecliptica sive potius Zodiacus (nam fasciae instar 208 latus est hic circulus) duoque Coluri; &quatuor minores, sc. duo Tropici &totidem Polares: unde fit quod decem vulgo numerentur Sphaerae Circuli. Ita excavata est Sphaera haec, ut transparentiâ quasi suâ Mundi effigies sit, ostendatque in sui medio Terrae globulum immotum ab axe suspensum, quod in Globo, cujus superficies integra est &unita, non tam bene procedit. Ex dictis patet in Sphaera Armillari supra descripta Fixarum loca non posse notari, si paucas excipias, quae in Zodiaco videntur, quae tamen plerumque etiam negliguntur; &ideo quae Fixas attinent problemata, non posse per istiusmodi Sphaeram solvi. Cum vero in superficie Globi Circuli Sphaerae dicti delineati sint, omnia, quae per Sphaeram Armillarem fiunt, per Globum etiam facillime confici possunt. Adeoque Sphaerae, licet sub initio renascentis Astronomiae magni fuerint nominis, raro nunc, praeterquam ad Juniorum imaginationem adjuvandam adhibentur. Sphaeris hisce Armillaribus quandoque adduntur Planetae simulati in diversis circulis mobiles, ordine quo ab Astronomis Sectae Ptolemaicae Tychonicae aut Copernicanae numerantur; unde &Machinis istis nomen. Adeoque in Sphaera Ptolemaica &Tychonica Planetae intra Armillas, quibus Fixarum Coelum repraesentatur, in plano Zodiaci in diversis circulis feruntur circa Terrellam in medio immobilem.