Latin
PROPOSITIO XIV
David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa 145
Unproofread scanNot analysed yet
Denique ope Pyxidis Nauticae pedamento Globi affixae, recta, quae est communis sectio planorum Horizontis &Meridiani, in linea Meridiana collocetur, ita ut Polus Globi elevatus Mundi Polum ibi conspicuum respiciat Supponimus enim acum Magneticam secundum lineam Meridianam dirigi; saltem ejus declinationem (quo minus istud contingat) notam esse. Unde &Meridianus Globi cum Meridiano loci congruet, &reliqui cardines cum reliquis cardinibus. Planum autem, cui infistit Globus, Horizontale est eligendum, ut Globi Horizon Loci Horizonti parallelus fiat, uti decet. 4. Gradum quem Sol in Ecliptica ad datum tempus tenet, ope Calendarii &adjuncti Circuli Signorum super Horizontis superficie delineatorum indagare, indeque Locum ejus in ipsa Ecliptica assignare. Quaere in dicto Calendario Mensem &Diem propositum, &è regione invenies Signum ejusque gradum quem Sol tum occupat. Deinde in Ecliptica, superficiei Globi inscripta, quaere dictum Signum ejusque gradum, qui erit Locus Solis quaesitus. Si exactius procedere libeat, Locus Solis ex Ephemeridibus inventus in Ecliptica in superficie Globi descripta, ut prius, determinandus est. Eodemque modo Planetarum loca ex iisdem quaesita in Globi superficie designare licebit; quaerendo nimirum primo longitudinem Planetae in Ecliptica, &ejus latitudinem ab hac vel illa Eclipticae parte ope circini ex Ecliptica protrahendo. Pro gradu, quem Sol praeter propter dato tempore in Ecliptica tenet, necesse tantum est scire, quo Die cujusque Mensis Sol Eclipticae Signum ingreditur, &gradum unum pro quovis deinde Die computare. Ad illud consequendum recitantur versiculi, quos apud Doctrinae Sphaericae scriptores videre est. 5. Ascensionem rectam &Declinationem Solis, vel Stellae, vel puncti cujusvis dati invenire, adeoque Tempus Culminationis datae Stellae vel puncti invenire. Ascensio recta Solis, aut cujusvis puncti in Globo Coelesti, similiter investigatur atque longitudo &latitudo loci in Globo Terrestri; (per Probl. 1:) idem enim in Coelesti sunt Ascensio recta &Declinatio, quod in Terrestri longitudo &latitudo. Porro, loco Solis ad Meridianum admoto, adjunge indicem horarium horae duode cimae, (nam duodecimam numeramus cum Sol est in Meridiano: &circumvoluto Globo, donec Stella aut punctum datum culminet, ostendet index simul delatus horam, quâ illud continget. Quoniam vero circellus hic horarius parvus nimis est, horae partes in illo vix distingui possunt: sic ergo accuratius procedere licet. Quia integer Aequator (cum ejus portione quadam, competente nimirum motui Solis proprio interea facto) Meridianum spatio diei naturalis ralis pertransit, idque aequabiliter; patet Aequatoris partem 24* sive gradus 15, in una hora Meridianum pertransire, &illius gradum unum in quatuor scrupulis primis horariis; atque sic porro.