Latin
PROPOSITIO XIV
David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa 146
Unproofread scanNot analysed yet
Si ergo ab Ascensione recta Stellae auferatur Ascensio recta Solis, relinquetur portio Aequatoris, quae Meridianum pertransit, labente tempore intermedio inter Culminationem Solis &insequentem Stellae Culminationem: quod si tempus assumatur necessarium ut pertranseat dictus Aequatoris arcus, (concedendo pro quindecim gradibus horam unam, &pro quovis gradu minuta horaria 4, ut dictum est; quae Operatio communiter dicitur Conversio arcûs Aequatoris in Tempus;) invenietur tempus Culminationis Stellae à meridie. Quod si Stellae Ascensio recta minor sit Ascensione rectâ Solis, ita ut haec ab illa subduci nequeat, illi addendus est integer circulus, sive gradus 360. 6. Dato Loco Solis vel Stellae cujusvis, Ascensionem ejus &Descensionem Obliquam, nec non Amplitudinem Ortivam &Oc ciduam invenire. Datum Locum Solis vel Stellae adjunge Horizonti ortivo, (Globo prius ad loci latitudinem per Probl. 3ron composito,) ¬a gradum Aequatoris qui una ascendit: Arcus enim Aequatoris inter initium Arietis &punctum notatum interceptus (qui per numerum exprimitur puncto adpositum) est ipsa Solis vel Stellae Ascensio Obliqua: Tum à cardine Orientis (hoc est, ab intersectione Aequatoris &Horizontis) ad Locum usque Solis vel Stellae, arcus in Horizonte interceptus est Amplitudo Syderis Ortiva. Sin eundem Locum Solis vel Stellae adjungas Horizonti occiduo, erit gradus Aequatoris simul descendens Descensio Obliqua, &Horizontis arcus interceptus inter Occidentis cardinem &Sydus occidens est ejus Amplitudo Occidua. Datâ Ascensione Solis vel Stellae recta pariter atque obliquâ dimidiatam ejus moram supra &infra Horizontem: &si Sol sit, cujus Ascensiones dantur Longitudinem Diei &Noctis, Horamque Ortûs &Occasus Solis; si vero sit Stella, ex dato tempore Culminationis Horam Ortûs &Occasùs ejusdem invenire: Et è contra datis Loco Solis &Longitudine Diei, Loca in Tellure, quibus illa competit, determinare. Si indicem horarium aptaveris horae duodecimae Meridianae circuli horarii, cum locus Solis sub Meridiano est, voluto retrorsum Globo, donec idem locus Solis sit in Horizonte ortivo, ostendet index Horam Ortûs Solis; si vero Locus hic Solis ad occiduum Horizontem volvatur indicabitur tum Hora occasus; ostendetque index Horam, quâ Stella data culminat, occidit vel oritur, quando Stella in Globo notata pervenit ad Meridianum vel Horizontem ortivum vel occiduum. In hisce enim omnibus ipsam rerum naturam imitamur. Ex Hora vero Ortûs &Occasûs, mora Syderis supra vel infra Horizontem per se constat. Ex datis Ascensionibus absque Globo idem accuratius per computum tum sic elicitur. Differentia Ascensionalis in tempus conversa, &addita sex horis si Sydus ab Aequatore declinet ad Polum Mundi elevatum, vel subducta à sex horis si declinet ad Polum depressum, dabit dimidiatam Syderis moram supra Horizontem: Haec vero addita momento Culminationis dabit Horam Occasus, ab eodem vero subducta exhibet Horam Ortûs Syderis.