Latin
PROPOSITIO XIV
David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa 147
Unproofread scanNot analysed yet
Unde dabitur mora ejus integra supra Horizontem, (quae cum de Sole agitur, est Longitudo Diei,) &reliquum ad 24 horas est ejus mora infra Horizontem. Si vero quaeratur Locus in quo Dies est datae Longitudinis, cum Sol datum in Ecliptica punctum occupat; Locum Solis adjunge Meridiano, indicemque horae duodecimae, &volvatur Globus donec index ostendat Horam Ortûs vel Occasûs Solis datae Diei longitudini congruam; tum, elevando vel deprimendo alterutrum Polum, in eum situm adducatur Globus, ut Solis locus Horizontem occupet dum index dictam Horam ostendit; in quo casu Globus est in eo situ, in quo Sol in dato Eclipticae puncto existens Diem efficit Longitudinis datae. Omnia ergo Terrae Loca, quorum Latitudo aequatur Altitudini Poli Globi sic compositi, quaesito satisfacient. Et si datus Solis Locus sit in Tropico versus Polum conspicuum; (hoc est, si Locus desideretur cujus dies longissima est datae longitudinis,) Problema hoc Climatibus &Parallelis distinguendis inserviet. 8. Datis Latitudine Loci &Loco Solis, si praeterea ex his tribus, nimirum Hora diei, Altitudine Syderis &ejusdem Azimutho, unicum detur, reliqua duo invenire. Compone globum ad Latitudinem Loci datam, per Probl. 3; Locum Solis adjunge Meridiano, indicemque horae duodecimae; tum si Hora detur, volve Globum donec index ostendat Horam istam, vel accuratius, donec tot quindeni Aequatoris gradus Meridianum prorsum vel retrorsum transeant, quot Horae à meridie elapsae sunt, aut ad meridiem adhuc deficiunt; &si Horae datae adhaereant scrupula, pro singulis quaternis scrupulis horariis pertranseat Aequatoris gradus unus. Firmato in hoc situ Globo, Solis vel Stellae Altitudo &Azimuth mensurentur per Quadrantem Altitudinis ad Zenith prius affixum: Altitudo nempe in Quadrante ab Horizonte sursum numeranda est; Azimuth vero computandus est in Horizonte à cardine Meridiei vel Septentrionis ad ipsam intersectionem Quadrantis cum Horizonte Si vero Solis vel Stellae Altitudo detur, volve Globum donec Stella data attingat Altitudinem, (quod Quadrante Altitudinis experiri statim licet) ostendetque pes Quadrantis ejusdem Azimuthum, &index horarius Horam. Dato vero Azimutho, adjunge pedem Quadrantis ipsi Azimutho dato, &volve Globum donec Sydus datum Quadrantis marginem attingat, sta timque innotescet Altitudo Syderis in Quadrante computata, &Hora ex indice: nisi satius sit hanc determinare ex numero graduum Aequatoris, qui Meridianum pertranfierunt, ex quo Locus Solis illi fuerat adjunctus. Per Horas hic intelligimus Aequinoctiales à meridie vel media nocte numeratas, quas tamen ad Italicas vel Bahylonicas pronum est reducere, quaerendo (per Probl. praec.