Latin
SECTIO IV
David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa 154
Unproofread scanNot analysed yet
Unde, Sole in aestivo Solstitio existente, ita ducendus est in plano Horizontali circulus, ut Gnomonis umbrae extremitas in illum incidat, cum Sol elevationem multum, Azimuthum parum mutat; adeoque plures concentrici circuli ducendi sunt, ut commodior eligatur. Ad Lineam Meridianam determinandam, ad quam instrumenta perfectiora sunt collocanda, saepius repetenda esset haec praxis, &aliae adhibendae, quas apud Auctores passim videre licet, &quilibet per se facile excogitabit: quod &de aliis quibusvis observationibus intelligendum est, quae fundamentales sunt, quibusque aliae longâ serie superstruuntur. Gnomonum, praecipue altiorum, alii sunt commodissimi in observando usus: loco tamen extremitatis opacae commode adhibetur, in aedificio magno, foramen radios Solis intra tectum transmittens; ut in Templo S´ Petronii Bononiae à Cl. D. Cassini factum est.