Latin
PROPOSITIO XVII
David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa 154-2
Unproofread scanNot analysed yet
PROPOSITIO XVII. Ltitudinem Poli &Situm Aequinoctialis circuli respectu HoRrizontis per observationes determinare. Ubi Polus alter elevatur, observetur per instrumentum in plano Meridiani (per praeced. determinato) collocatum Fixae cujusvis nunquam occidentis Altitudo maxima os, &minima o6 supra Horizontem HO, quarum utraque in Meridiano contingit. Harum differentiae S6 dimidium PS vel PG est distantia Syderis à Polo: Haec ergo Po vel PS minori Altitudini o6 addita, vel à majore os subducta, facit OP Altitudinem Poli quaesitam. Si Sydus in Altitudine maxima sit ad alteram verticis Z partem, inter Z &H; tum loco maximae Altitudinis Syderis, in calculo praedicto, adhibendum est ejus complementum ad semicirculum. In observatione hac instituenda, summâ curâ &diligentiâ procedendum est: hinc enim reliquae omnes Solis &Fixarum observationes, ac proinde Astronomica quaevis superstruuntur. Quare Fixa talis seligenda est, quae in minima Altitudine Refractioni minime sit obnoxia; hoc est, Polo vicinior quaevis, quae Horizonti non admodum appropinquat: nam Refractio Syderum loca prope Horizontem observata incerta reddit; ut inferius ostendetur. Si Polorum neuter satis fuerit supra Horizontem elevatus, tum ex Altitudine Meridiana Syderis, cujus nota est declinatio, res perficitur; ut in Corollario Prop. sequentis ostendetur. Immo in locis plerisque, ubi paucas tantum observationes instituere decretum est, rem sic conficiunt. Verum, cum declinationis Syderum observatio à Poli Altitudinis notitia pendeat, aequum est modum tradere hanc observandi, qui ab illa non pendet; quique à cautis omnibus observatoribus, qui Stellarum loca determinare volunt, aliorumque observatis (quae repetere licet) minime fidere, necessario usurpanda est.