Latin
PROPOSITIO XVII
David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa 155
Unproofread scanNot analysed yet
Inventâ Altitudine Poli, Altitudo Aequatoris sive HE arcus Meridiani inter Horizontem HO &Aequatorem EO interceptus determinatur; est enim prioris complementum ad circuli quadrantem: Nam quia HZO est semicirculus, &FE quadrans, erunt PO &HE simul quadranti aequales. Determinatur igitur Aequatoris situs respectu Horizontis dati HO: Illum enim intersecat in punctis veri Ortûs &Occasus, quae per rectam signantur Meridianae lineae (Prop. praeced. inventae) normalem; ejusque planum inclinatur ad planum Horizontis angulo, cujus mensura est arcus HE modo inventus. gei 2.