Latin
PROPOSITIO XXII
David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa 161
Unproofread scanNot analysed yet
Helenae Stellas Polo Austrino vicinas primus exacte observaret, jure suo usus est in nova Constellatione sub specie Quercûs ex informibus inter Argum Navem &Centaurum condenda, &sub nomine Roboris Carolini consecranda, in perpetuam sub illius latebris servati Caroli II. memoriam in Coelum translati. Sic Bartschius in Globo suo Quadrupedali novas duas fundavit Constellationes, Camelopardum &Monocerotem, quas retinet Hevelius. Ipse autem Hevelius omnium longissime in hac materia progressus est, pluraque ex informibus prius Stellis construxit Sydera nova quam Recentiorum quivis, ut ex ejus Firmamento patet; nempe inter Leonem &Ursam majorem Leonem minorem invexit, &Lyncem inter Ursam majorem &Aurigam supra Geminos; Canes Venaticos post Ursam majorem &sub ejus Cauda reposuit, ita ut quae Tychoni fuit informis inter Caudas Helices &Leonis, (quae postea Cordis Caroli nomine fuit ab Anglis insignita) Hevelio sit in Annulo Armillae Charae; Lacertam sive Stellionem inter Andromedam &Cygnum; Uraniae Sextantem inter Leonem &Hydram; Scutum Sobiescianum inter Aquilam &Serpentarium: Vulpeculam cum Ansere inter Aquilam &Lyram sub Cygno; Triangulum minus inter Triangulum Boreale &Arietis Caput. Veteres etiam Constellationes quasdam immutavit paululum, aliasque illis adjunxit; ut Antinoum prius inermem Arcu &Sagitta armavit, in Herculis genu inflexi finistram Cerberum induxit, &sub Bootis pedibus Montem Maenalum posuit. Praedicta Sydera in Locis descriptis collocavit ad fabulae veteris adjacentium Syderum continuationem, ne Astrologorum placita ®ulas nimium turbaret, vel ad facinoris nobilioris memoriam perpetuandam. Alii rursus integra Sydera novis nominibus iisque Christianis designanda censent; cujus specimen dedit V. Beda in Astris Zodiaci, &continuavit in suo Coelo Stellato anno 1627 edito Julius Schillerus. Consilium tamen hoc merito improbarunt Copernicus, Tycho, &Hevelius in Firmamento, aliique Astronomi, qui priscas formas &antiqua nomina retinenda censent, ne Veterum Astronomia paulatim deperdatur, &confusio oriatur. Modo enim hucusque ab ipsis Astronomiae primordiis recepto, quod in hac re praecipuum est consequimur; nempe (ut ait Copernicus) ut tanta Stellarum multitudo per partes discerneretur, &ut hae denominationibus qui busdam designari poßint.