Latin
PROPOSITIO XXII
David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa 162
Unproofread scanNot analysed yet
Ad Asterismos etiam pertinet Via Lactea, quam nostrum saeculum innumerarum minutarum Fixarum congeriem esse deprehendit, prout Veterum quidam, teste Manilio, censuere: Estque Circulus latus candore Lactis perfusus, totum Coelum ambiens; nonnunquam duplici tramite, plerumque simplici incedens per Cassiopeiam, Perseum, Aurigam, Pedes Geminorum, Clavam Orionis, Monocerotis anteriora, Caudam Canis majoris, Argum Navem, Robur Carolinum, Crucem &Centauri pedes, quos ultra, è regione Arae, in duplicem dividitur tramitem; cujus pars Orientalior transit per Aram, extremam Scorpii Caudam, Pedemque Serpentarii orientaliorem, Arcum Sagittarii, Scutum Sobiescianum, Antinoi Pedes &Cygnum, ubi maxima ejus pars alteri jungitur: Occidentalior autem per priorem partem Caudae Scorpii, Serpentarii Dextram &Cygni Sydus; absolvitque periodum suam in Cassiopeia, unde ejus descriptionem incipit Manilius. Sunt etiam &aliae Galaxiae divisiones minores, quas videre licet in Hevelii Firmamento. Viae Lacteae etiam affines sunt duae Nubeculae prope Polum austrinum sitae, in Europa inconspicuae, quaeque à nautis Nebulae Magellanicae appellantur; illius enim albedinem (teste Cl. Halleio) exacte referunt, &Telescopio inspectae hinc inde Nebulas parvas &exiguas Stellas ostendunt. Harum major inter Hydrum &Doradonem; minor inter Anserem Americanum sive Toucan &Hydrum collocatur.