Latin
SCHOLIUM
David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa 164
Unproofread scanNot analysed yet
SCHOLIUM. Veteres, qui temporis mensurâ accuratâ (qualem Prop. XXIII. requirit) carebant, (Clepsydrae enim ab Antiquissimis adhibitae erant nimium fallaces,) Fixarum loca mediante Lunâ exquirebant, capiendo distantiam Lunae à Sole secundum Aequatorem aut Eclipticam computatam de die, &distantiam Stellae à Luna noctu, unde Distantiam inter Stellam &Solem, ac promde (ex Solis Theoria) Distantiam Stellae ab Eclipticae initio concludebant. Recentiores Venerem adhibuerunt loco Lunae, quod hujus diameter parva minorem in distantia observanda errori ansam praebeat; &quod Lunae locus observandus saepenumero veniat per Fixarum loca prius correcta, ut ejus Theoria, in hunc diem (praesertim circa quadraturas, quando Veterum observationes hae instituebantur! minus accurata, corrigatur; &etiam quod Veneris motus neque sit tam velox, neque tam incertus. Ideoque Venerem observare conveniet in maxima elongatione à Sole, cum illius motus motui Solis propemodum est aequalis; &etiam cum ob elevationem Sol &Venus Refractioni minime sunt obnoxii. In hujusmodi observationibus faciendis praecipue curandum, ut saepius repetantur tam cum Venus orientalior est Sole, quam cum occidentalior; ut ex observationibus diversis ad eundem Fixae locum determinandum conspirantibus verus locus certo constet. Ricciolus loco Veneris Sirium substituendum censet, quem ait splendere adeo ut circa Aequinoctia octo &lius minutis ante occasum Solis Martio, &post ortum Solis Septembri, videri possit. Sed &Regulus &Arcturus tandem in Meridiano, lucente Sole, nudis oculis observati sunt à Regiae Scientiarum Academiae Gallicae Astronomis; etiam cum Sol extra incertas Refractionis limites elevaretur: quod ope Telescopii in quavis Fixa illustriori quotidie fieri poterit. PROPOSITIO XXVI. tis Altitudine Poli, Horâ à Meridie &Loco Solis, si praeterea Syderis Altitudo &Azimuth observatione innotescant, invenire Syderis istius Ascensionem Rectam &Declinationem. Referat PZHO Meridianum; HAO Horizontem, cujus Polus est Zenith Z; ERO Aequatorem, cujus Polus P; S Stellam, per quam traducti intelligantur circulus verticalis ZSA &declinationis circulus PSR.