Latin
SCHOLIUM
David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa 165
Unproofread scanNot analysed yet
In triangulo SZP, dantur ZP latus, complementum elevationis Poli OP; Zs latus, complementum altitudinis Stellae SA; &angulus SZP, quem mensurat arcus AO ex Azimutho datus: Invenitur igitur latus PS, complementum arcûs RS Stellae Declinationis quaesitae; &etiam angulus ZPS, &proinde ejus mensura, nempe arcus ER. Sed ex data Hora datur arcus Aequatoris interceptus inter Meridianum &circulum Declinationis per Solem traductum; horum ergo arcuum datorum dantur summa &differentia. Haec autem summa, si Sol &Stella fuerint ad diversa Meridiani latera; vel differentia, si ad idem, est differentia Ascensionum Rectarum Solis &Stellae. Et ex dato Solis loco datur ejus Ascensio Recta, (per Prop. xX;) quare innotescit etiam Stellae Ascensio Recta quaesita.