Latin
PROPOSITIO XXXIX
David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa 179-2
Unproofread scanNot analysed yet
PROPOSITIO XXXIX. Atis Latitudine Loci &Loco Solis, initium Crepusculi MaO tutini &finem Vespertini invenire. Designet ZEPN Meridianum; EQ Aequatorem; HO Horizontem, cujus Poli Zenith Z &Nadir N; S Solem infra Horizontem depressum: per quem traductus intelligatur Declinationis circulus PSR, &verticalis ZSN. In triangulo ZPS dantur omnia latera; nempe PZ complementum Elevationis Poli; PS distantia Solis à Polo ex ejus Loco nota; &latus ZS, compositum ex quadrante &depressione Solis ad initium vel finem Crepusculi necessaria: Innotescet igitur angulus ZPS, cujus mensura est arcus RE, qui in Tempus conversus exhibet horas quaesitas, post Meridiem numerandas ad finem Crepusculi vespertini; harumque complementum ad 12 horas, sive arcus RO, horas à media nocte numerandas ad initium Crepusculi matutini. PROPOSITIO XL. LEMMA. CIcirculum in Sphaera maximum duo maximi ad angulos aequaIles secuerint, omnium huic parallelorum circulorum arcus à duobus secantibus intercepti sunt inter se similes; intersecantium vero arcus inter binos parallelos comprehensi sunt inter se aequales. Circulum maximum EQV secent duo maximi HEO, HOR in E &O, ita ut anguli HEQ, HQV sint aequales. Dico cujuslibet circuli PAL ipsi EQV paralleli arcum AP, ab ipsis HEO, HOR interceptum, similem esse ipsi EO; ipsorum vero HEO, HOR arcus PE, AQ inter binos parallelos interceptos esse inter se aequales.