Latin
PROPOSITIO XXXIX
David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa 180
Unproofread scanNot analysed yet
Per Polos ipsius EQV ducantur circuli maximi PB, H AC. Estque Sinus arcus AC. Sinum AQ: (Sinus AQc. Radium: : Sinus PEB. Radium: :) Sinus PEB. Sinum PE. Sed arcus PB, AC (per Prop. X. Lib. 2. Sphaeric. Theodosii) aequantur, adeoque &horum Sinus: ergo etiam arcus AO, PE aequales sunt. Porro, in triangulis PEB, AQC, in quibus anguli B &C (quippe recti) &E &Q (ex hypothesi) sunt aequales, item latera PE, AQ. &PB, AC hactenus ostensa aequalia, erunt etiam &latera EB, QC aequalia, adeoque arcus EQ, BC aequales. Sed AP, BC (per Prop. X. Lib. 2. Sphaeric. Theodosii) sunt arcus similes, ergo &QE, AP etiam similes sunt. Et quoniam circulus PAL sumptus est utcunque, omnium ipsi EQV parallelorum circulorum arcus à circulis HEO, HOR comprehensi sunt ipsi EQ &proinde inter se similes. Q. E. D.