Latin
PROPOSITIO XLI
David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa 180-2
Unproofread scanNot analysed yet
PROPOSITIO XLI. DArallelum invenire, in quo Sol versatur tempore Minimi Crepusculi. Longe diversam esse rationem incrementi &decrementi Crepusculorum ab incremento &decremento Dierum Artificialium jam olim est observatum: Dies enim augentur Sole à Tropico hyemali ad aestivalem redeunte; Crepuscula vero non item. Haec enim minuuntur post brumam usque ad certum terminum ante Aequinoctium vernum, ubi minima sunt; &postea augentur, dum Sol Aequatorem transit &ad Tropicum aestivum tendit: inde vero minuuntur ad certum terminum post Aequinoctium autumnale; post hunc vero ad mediam hyemem augentur rursus. Proponatur inquirendus Parallelus à Sole per motum diurnum descriptus, cum Crepusculum in data habitatione est minimum. In schemate sit ZSNM Meridianus, SEM Horizon, cui sit parallelus Circulus minor CAR Crepusculorum dictus: is nempe in quo Sol haeret ad initium Crepusculi matutini &finem vespertini. Ponatur AP parallelus quaesitus. Per punctum A, ubi hic intersecat CR, ductus concipiatur ACHO circulus maximus Horizonti HO in O &H occurrens, qui Aequatorem EO secat in Q, ita ut angulus AQE sit aequalis angulo PED vel TEK. Et (ideo per praec. Lemma) EQ arcus similis est arcui PA; &alterius cujusvis circuli Aequatori