Latin
PROPOSITIO LIX. LEMMA
David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa 193
Unproofread scanNot analysed yet
)innotescent anguli LGH, MKI, &inde arcus GL, IM, &horum semisses AE, CF: Sed dantur ipsi EB, FD arcus; igitur &toti AB, CD noti erunt. Similiterque, ex datis ratione sinus arcus integri ad sinum arcus ablati ipsoque arcu reliquo, invenientur totus &ablatus. Ponatur enim GLH duplus arcus totius, &GL arcus ablati; unde LH arcus reliqui erit duplus. Junctis porro GH, GL, LH, in triangulo LGH datur ratio laterum GL, GH; eadem nempe cum data ratione sinuum totius arcus &ablati: datur etiam angulus LGH, dato arcui LH insistens. Et igitur (per XLI. Datorum Euclidis) dantur anguli GLH, GHL; adeoque arcus quibus insistunt; sc. complementum ipsius GLH arcus ad integram peripheriam, &GL arcus; ideoque ipsi GLH &GL, horumque dimidia, nempe arcus quaesiti PROPOSITIO LX. X datis duabus Altitudinibus Phaenomeni declinationem non mutantis &Azimuthis correspondentibus ejus Parallaxin invenire. In duabus Phaenomeni fixi observationibus quinque dari possunt; duae nimirum Altitudines, duo Azimuthi, &Tempus inter observationes intermedium; è quorum quatuor quibuslibet Parallaxis innotescit, unde emergunt tria Problemata sequentia. Ad primi solutionem referat P Polum; L Phaenomeni locum verum; &in observatione altera sit LM circulus verticalis, &Phaenomeni locus in illo visus M, adeoque Parallaxis LM; in altera circulus verticalis per L transiens sit LN, &observationis hujus Parallaxis LN. Ducti intelligantur circuli maximi PM, PN, MN. Ex Altitudinibus &Azimuthis observatis, &Poli elevatione innotescunt arcus PM, PN distantiae visae à Polo P, &anguli PML, PNL inter declinationum circulos &verticales comprehensi: datur praeterea ratio sinus Parallaxis LM ad sinum Parallaxis LN; eadem nempe (per Prop. XLVII.) cum ratione sinuum distantiarum observatarum à vertice. Dantur ideo angulorum integrorum PMN, PNM ratio sinuum, eadem nempe cum ratione sinuum notorum arcuum FN, PM; item ratio sinuum angulorum ablatorum LMN, LNM, eadem cum ratione superius inventa arcuum LN, LM; item anguli reliqui PML, PNL prius ex calculo inventi.