Latin
PROPOSITIO LIX. LEMMA
David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa 194
Unproofread scanNot analysed yet
Innotescent igitur (per praecedens Lemma) ipsi anguli PMN, PNM, LMN, LNM. Rursus, in triangulo MPN, ex datis lateribus PM, PN cum angulis ab illis subtensis invenitur basis MN. Et denique in triangulo LMN, ex datis basi MN &angulis adjacentibus LMN, LNM invenientur latera LM, LN Parallaxes quaesitae. Q. E. F. Si observationum altera facta fuerat Phaenomeno in Meridiano existente, tum triangulorum PML vel PNL alterum mutatur in arcum, &calculus multo simplicior evadit. Si vero Phaenomenon L Declinationem mutet, &quidem aequabiliter, (quod in una Terrae revolutione praeterpropter fiet,) ejus Parallaxin venabimur nihilo minus, loca Phaenomeni per Declinationis partem proportionalem sic corrigendo: Quando Phaenomenon primo, deinceps post observationem primam, Azimuthum LM attingit, observetur ejus Altitudo apparens, quae diversa erit ab altitudine pridie observata, alias eandem retineret Declinationem. Sit differentia A. Vocetur intervallum temporis inter primas duas observationes in M &N factas, B; &tempus inter binas Phaenomeni observationes in LM Azimutho, c. Et si praedicta Altitudinum differentia A sit excessus, Altitudini apparenti in M addatur F; si vero differentia haec defectus sit, auferatur ab eadem. Haec summa vel differentia erit correcta Altitudo apparens, quae (loco prioris Altitudinis in LM) in calculo praecedente posita exhibebit Phaenomeni Declinationem mutantis Parallaxes quaesitas.