Latin
PROPOSITIO LXI
David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa 195
Unproofread scanNot analysed yet
invenitur XE. At propter Altitudinem datam datur ejus complementum XF, &proinde innotescet EF Parallaxis quaesita. Q. E. F Si vero, in casu utriusvis hujus Problematis, Phaenomenon motum aliquem habeat, post integram Terrae revolutionem, cum Zenith x ad idem Coeli punctum redit, observabitur Phaenomenon, non in F (sicut ante) sed in alio loco, puta G; &observatione innotescunt FG, XFG. Fiat igitur ut integer circulus ad FG ita angulus XPZ ad FL, ductus intelligatur circulus maximus XL secans ZH in M. In triangulo XFL, è datis XF, FL, XFL dantur XL, FXL; &ideo datur ZXL. Demum, sumendo puncta L, M loco ipsorum F, E, inveniatur (ut ante) HM Phaenomeni Parallaxis. Q. E. F. Sunt &alia observationum genera, ex quibus Phaenomeni Parallaxis Geometrice determinari potest; ut ejus Ingressus in umbram Planetae; &Conjunctio corporalis visa inter Phaenomena. Verum cum haec ad Parallaxin generaliter consideratam non pertineant, in libris sequentibus locum sibi vendicant.