Latin
PROPOSITIO LXIII
David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa 195-2
Unproofread scanNot analysed yet
PROPOSITIO LXIII. Atis Phaenomeni loco respectu Eclipticae &Parallaxi Altitudini datae congruâ, item Solis loco &Diei horâ, Phaenomeni Parallaxin Longitudinis &Latitudinis invenire. circulus verticalis per Sit VH Horizon, ECB Ecliptica, &ZCV Phaenomenon traductus. Sit A locus Phaenomeni in illo verus, à visus; adeoque Aa Parallaxis altitudinis. Per A &à ducantur Latitudinis circuli AB, a b Eclipticae occurrentes in B &b. Dantur autem (per Prop. XXXVI. sae angulus VCB &arcus VA, Vc, horumque proinde differentia AC. Sed quoniam datur Parallaxis altitudini cuidam datae congrua, dabitur (per Prop. XLVII.) &illa, quae altituergo horum arcuum dini datae VA congruit; arcus sc. Aa. Datur CA &Aa summa vel differentia ca. In triangulo igitur a cb, praeter rectum ad b, dantur angulus ac b latusque ac; unde innotescent latera cb, ab. Sed quoniam Phaenomeni A locus respectu Eclipticae notus est, &punctum Eclipticae C (per Prop. XXXVI.) etiam notum, noti sunt arcus AB &CB.