Latin
PROPOSITIO LXIII
David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa 196
Unproofread scanNot analysed yet
Innotescit igitur differentia inter ab &AB, nempe Parallaxis Latitudinis; &differentia inter Cb &CB, nempe Parallaxis Longitudinis. Q. E. F. Hujus Problematis conversum eodem modo solvitur; si nempe detur Parallaxis Longitudinis Bb, aut Parallaxis Latitudinis differentia inter ba &BA, dabitur (ex hactenus dato Phaenomeni loco respectu Eclipticae, indeque arcubus CB &BA) ch vel ab. Cumque praeterea detur angulus ad C in triangulo rectangulo cba, dabitur ca, &proinde va, cum hactenus detur (per Prop. XXXVI.) ipse ve: Sed notus est VA: non latebit igitur Parallaxis altitudinis Aa. Si Phaenomenon ipsam Eclipticam teneat, ut Sol, casus est multo simplicior. Quoniam vero corporum Coelestium, etiam vicinissimorum, Parallaxis arcus est satis parvus; ideo Problema hoc, de invenienda Parallaxi Longitudinis aut Latitudinis ex data Altitudinis Parallaxi, sic expeditius construunt Practici: Per A ducta intelligatur linea Aβ ipsi Bb parallela. In triangulo igitur parvo Aβb, quod pro rectilineo habent, datis praeter rectum ad β, angulo BAa ipsi ACB aequali &laterum uno A a Parallaxi Altitudinis, inveniuntur reliqua latera AB Parallaxis Longitudinis &a β Parallaxis Latitudinis, solo trianguli plani resolutione. Quod si non ipsa Parallaxis Phaenomeni absoluta detur, sed relativa respectu alterius Phaenomeni remotioris; hoc est, excessus Parallaxeos Phaenomeni vicinioris supra Parallaxin remotioris; ex dato tali excessu in verticali dabitur excessus secundum alium quemvis circulum. Namque Parallaxis Phaenomeni absoluta est excessus Parallaxeos ipsius Phaenomeni supra Parallaxin circuli Sphaerae, quae nulla est, quia hic infinite dissitus supponitur.