Latin
SECTIO VIII
David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa 197
Unproofread scanNot analysed yet
At vero verisimile non est Atmosphaeram notabiliter densiorem Aetheri immediate subjici, deinde illam aequaliter densam ad Terram usque protendi; sive Radiorum à Stella provenientium Refractionem omnem in unica superficie Aetherem ab Atmosphaera disterminante peragi, (uti vulgo supponitur,) dum interim Radii portiones ab S ad Atmosphaerae superficiem extimam, &deinde ab hac ad Terram protensae rectae manent: sicut apud nos Radius ex Aere in Aquam illapsus ad hujus superficiem tantum incurvatur, citra ultraque directus. Quin potius videtur Atmosphaeram sese in maximam altitudinem extendere, &in altioribus sui partibus &à Terra remotioribus (aeris instar) rariorem, in humilioribus densiorem esse: Unde Radius à Stella s proveniens Refractionem aliqualem versus perpendiculum patitur in (ultra quam vulgo creditur) magna à Telluris superficie distantia; in progressu autem (ut ad B, C &c. )versus eandem plagam refringitur, quia medium Atmosphaerae, quod subit, magis magisque densum est, prout ad Terram descenditur: adeoque Radius post ingressum in Atmosphaeram (à perpetua Refractione ad superficies sphaericas Terrae concentricas medii perpetuò densioris) curvus est in omnibus sui partibus, &versus T cavus. Oculus autem ad O positus Stellam videt in Radii ABCO parte ultima ad O in directum protensa, puta in 6; haec enim sola Oculum afficit. Radii autem pars oc protensa, sive recta curvam ABCO tangens in O, nempe O6, ad spectatoris Horizontem HO minus inclinata est quam recta s &o conjungens; quoniam linea ABCO est versus T cava: Et igitur, Oculo ad O, Stella propter circumfusam Atmosphaeram supra Horizontem elevatior apparet in 6, quam appareret si nulla esset Atmosphaera. Porro Curva, quam Radius per Atmosphaeram oblique propagatus induit, est in eodem plano per Stellam &Telluris centrum protenso: Nam in Dioptricis ostensum est ejus Curvae (ex rectis quasi conflatae) partem priorem AB esse in plano, in quo sunt rectae AS, AO, (quippe plano Inflectionis;) hoc est, in plano per Stellam S &Telluris centrum T protenso; etenim (per Prop. V. Lib. 1. Sphaeric. Theodosii) recta OAP producta per centrum T transit, ejusque pars secunda BC similiter est in plano per BA &perpendiculum per B traducto; hoc est, in eodem plano cum priore: atque sic de caeteris curvi radii ABCO partibus. Tota igitur Curva ista est in eodem illo plano per Stellam &Telluris centrum protenso; &ideo Curvam hanc contingens recta oσ (quippe ejus particula in directum producta) in eodem est plano: Sed hoc planum est Observatori o verticale, (transit enim per punctum o &Terrae centrum;) Stella igitur, propter Lib II. propter Refractionem in Atmosphaera factam, in eodem verticali, sed supra Horizontem elevatior apparet. Q. E. D.