Latin
SCHOLIUM
David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa 198
Unproofread scanNot analysed yet
SCHOLIUM. Ex Prop. praec. demonstratione apparet eandem esse Refractionem in Stella Terrae propiore atque in remotiore (ex gr. in s atque in s,) dummodo eadem sit illarum Altitudo apparens supra Horizontem: In hoc enim casu recta 60 super axem TO rotata locum apparentem ipsius sattingit. Porro, verisimile est Terrae circumfusam Atmosphaeram ad Lunam sese non extendere, nedum ad Stellas remotiores; &igitur ejus lineae SsABCO pars directa SA (antequam ab Atmosphaera incurvari incipit) Stellam proximam /stringet. Et Radius proinde ab illo procedens (nempe /A) simili, immo eodem prorsus modo in Atmosphaera incurvatur in ABCO, quo SA à remotiore propagatus; cum perinde sit (ad Refractionem in Atmosphaera factam quod attinet) utrum Radius ab S vel ab s incipiat. Luminis igitur naturae repugnat, ut Stellae propioris Radii aliter refringantur (caeteris paribus) quam remotioris. Verum quidem est angulum σos majorem esse angulo σos, sed horum differentia sos excessui Parallaxeos Stellae propioris supra remotioris Parallaxin ortum debet, non Refractioni. PROPOSITIO LXV. Tellae humiliores ex Refractione ad Atmosphaeram magis elevantur caeteris paribus, quam altiores. In Dioptricis demonstratum est, iisdem positis mediis, quo obliquior est Radii incidentia, eo angulum inter Radium refractum &incidentem rectà productum esse majorem; id est, in casu praesenti, Radii ABCO ab humiliore Stella s provenientis partem AB majorem angulum cum SA producta continere, quam Bg. Radii FGKO ab altiore R provenientis partem FG cum RF producta; quia SAQ. angulus major est quam RFL, posito quod LF producta in T incidat. Similiter BO continebit majorem angulum cum AB producta, quam GK cum FG producta, &ita deinceps; hoc est, linea ABCO in singulis sui partibus curvior est quam FGKO iean etueis in partibus correspondentibus, sive aequaliter à Terra remotis. Et igitur recta contingens curvam ABCO in o majorem angulum continebit cum os recta, quam recta ibidem tangens FGKO cum recta OR. Stella igitur humilior magis ex Refractione elevatur quam altior. Q E. D.