Latin
PHYSICAE & GEOMETRICAE
David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa 207
Unproofread scanNot analysed yet
Sed nondum factae erant exactissimae illae &multiplices Tychonis observationes, quibus solis nixus Keplerus Planetarum Orbitas Ellipticas esse ostendit; licet Ricciolus oblique insinuet coepisse Keplerum suspicari Viam Planetae per Auram Aetheream esse Ovi formem; id scilicet pro sua sagacitate subodoratum ex inspecta figura Ovali, quam Reinholdus in fine pertinentem. In huTheoricarum Purbachii adjecisset ad Lunam jusmodi igitur vera Planetae Orbita Elliptica ALP, ubi S Focus alter est Solis locus, ASP linea Apsidum, AAphelium, PPerihelium, L Locus Planetae ad libitum assumptus, ALS Area sub rectis SA, SL &curva Elliptica AL comprehensa (computata ab SA in consequentia Signorum,) vocatur Anomalia Media, id est, Aequabilis, haec enim Area crescit aequabiliter, nempe in eadem ratione cum tempore: Et ASL Angulus, à linea Apsidum SA &radio vectore SL comprehensus, dicitur Anomalia Coaequata, sive Vera. Decuit enim Astronomiae Physicae Cultores quam minimum fieri posset ab antiquis vocibus discedere; quippe non solum usu stabilitis, sed revera etiam aptissimis.