Latin
SECTIO I
David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa 207-2
Unproofread scanNot analysed yet
SECTIO I. Generalia ad Planetarum omnium Theoriam spectantia. PROPOSITIO I. LEMMA. CI super Ellipseos PBA, cujus centrum C, majorem axem PA tanS quam diametrum describatur circulus PDA, &à puncto G in circuli circumferentia ad libitum aßumpto ad PA demittatur perpendicularis GE, Ellipsin ad L intersecans; &ab aliquo in axe AP puncto (ex. gr. focorum alterutro s) ad G &Lducantur rectae SG, SL; erit trilineum Ad Susub rectis SA, SG &curva circulari AG comprehensum ad integrum circulum, sicut trilineum ALS sub rectis SA, SL &curva Elliptica ALcomprehensum ad integram Ellipsin. Ducatur enim ad EG utcunque parallela eg, diametro in e, Ellipsi in l, &circulo in g occurrens. Eritque (per Prop. XXI. Lib. I. Conicorum Apollonii) el ad CB in subduplicata ratione rectanguli sub Pe, CA ad rectangulum sub PC, CA, sive CDq: &eg ad CD est etiam (per XI. El. Igitur etiam in subduplicata ratione PeXCA ad CDq: v.) el est ad CB, sicut eg ad CD; adeoque el: eg: : CB: CD; in ratione sc. data.