Latin
SECTIO I
David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa 208
Unproofread scanNot analysed yet
Cumque hoc semper fiat, erunt omnes el super EA infistentes ad totidem eg; hoc est, semi-segmentum ellipticum ALE ad semi segmentum circulare AGE, in eadem illa ratione data CB ad CD. Rursus (per Prop. 1. El. VI.) triangulum LSE est ad triangulum GSE ut LE ad GE; hoc est (ut hactenus ostensum) ut CB ad CD; unde (per Prop. XII. El. v. )ALE &LSE fimul; hoc est, ALS est ad AGE &GSE simul, sive AGS, in ratione CB ad CD: Et similiter, in eadem ista ratione CB ad CD sunt etiam omnes el super integram PA insistentes ad totidem eg; hoc est, semi ellipsis PBA ad semicirculum PDA. Et igitur ALS est ad AGS, sicut semi ellipsis PBA ad semicirculum PDA, sive ut Ellipsis ad circulum. Et vicissim trilineum ALS est ad integram Ellipsin, sicut trilineum AOS ad integrum Circulum. Q. E. D. Unde si proponatur semi-ellipsis PBA dividenda in duo segmenta habentia rationem datam, per rectam SL è dato in Axe puncto S exeuntem, sufficit semicirculum PDA (semiellipsi quodammodo notiorem) dividere per rectam SG in dicta ratione, &ex G puncto ad PA perpendicularem GE demittere Ellipsi in L occurrentem: juncta enim recta SL semi ellipsin PBA in eadem ratione dividit, in qua semicirculus PDA per rectam SG divisus est: Vel si ABP sit Orbita Elliptica Planetae, in cujus altero focos est Sol; sicut Planetae in L Anomalia Media repraesentatur per trilineum ALS, repraesentari etiam poterit per trilineum AGS.