Latin
PROPOSITIO II
David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa 209
Unproofread scanNot analysed yet
In partibus ergo quarum circulus continet 360, dantur sector AGC &triangulum GCS, (cui analogum LeS Aequationis Pars Physica dicitur, sicut Angulus SLC Pars Optica;) adeoque horum aggregatum AGS trilineum, quod Prop. praeced. ostensum est proportionale esse trilineo ALS, &proinde Anomaliam mediam jure repraesentare. Nam si Orbitae Ellipticae ABP area tota in 360 partes aequales divisa concipiatur, illius pars ALS, nempe Anomaha media Planetae in L, tot ejusmodi partes continebit, quot AGS continet partes similes areae circularis ADP; adeoque eodem exprimetur numero. Rursus, in triangulo GCS, datâ ratione laterum GC, eS (Distantiae mediae Planetae à Sole ad Excentricitatem) &angulo comprehenso GCS, (assumpti nempe ACG complemento ad duos rectos,) dabitur (per XLI. Datorum) angulus GSC; adeoque &ASL Anomalia coaequata, nempe angulus cujus tangens EL est ad EG tangentem anguli ASG prius inventi in ratione datae Orbitae semiaxis minoris CB ad semiaxem majorem CD. Et cum Anomalia media &vera, per calculum inventae, eidem assumpto arcui AG congruant, erunt &inter se congruae; sive altera alteri correspondebit. Et pari modo licet alium quemvis arcum assumere, &congruas Anomalias (mediam sc. &veram) inde calculo determinare, quae proinde erunt inter se correspondentes.