Latin
PROPOSITIO III
David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa 209-2
Unproofread scanNot analysed yet
PROPOSITIO III. a r. 2 Atà Anomalià media Planetae, cujus Orbita datur, Anomaliam veram &Planetae Distantiam à Sole per calculum invenire, &vicißim. Nullam dari calculi methodum directam Problema hoc solvendi pronunciat Keplerus ad finem Part. IV. Physicae Coelestis. Quomodo vero methodo indirectâ &ad usus Astronomicos satis accommodatâ hujusce Problematis calculus absolvi poterit, nunc ostendendum est. In circulo ADP, Orbitam in Aphelio &Perihelio tangente, sumantur Anomaliae Excentri arcus AG, vel anguli ACG, per singulos gradus se excedentes. Ad horum unumquemque (per praecedentem) inveniantur correspondentes Anomaliae; media sc. &vera. Post conditum ergo, pro Planetae Orbita data, Canonem Anomaliae mediae &correspondentis coaequatae ad singulos arcus Anomaliae Excentri, quaeratur inter eas Anomalia media data; correspondens Anomalia vera est ea quae quaeritur. Quod si Anomalia media proposita inter Canonicas istas non reperiatur, per partem proportionalem (modo vulgo noto) invenietur Anomalia vera quaesita.