Latin
PROPOSITIO III
David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa 210
Unproofread scanNot analysed yet
Si sine Tabulis operandum sit, Keplerus Regulam Positionum (Falsi etiam dictam) adhibere suadet; ponendo scilicet Anomaliam Excentri AG arcum, vel ACG angulum, vel AGC sectorem (tria enim haec eodem numero designantur) partium quotlibet, eique sic sumptae addendo vel subducendo, prout opus fuerit, congruum Aequationis parti Physicae analogum triangulum, nempe GSC, ut fiat Anomalia media AGS. Nam si ea tanta prodit quanta est quae proposita fuit, bene posita erat Anomalia Excentri, &huic congrua Anomalia vera est ea quae quaeritur; quippe Anomaliae mediae datae competens: At si non tanta prodit, ex illa quae prodit emendanda erit positio, laborque repetendus. Ad Planetae Distantiam à Sole inveniendam, in triangulo LES datur angulus LSC, superius nempe inventa Anomalia coaequata; item angulus Les, reliquus ad duos rectos ipsi LCA, cujus tangens est ad tangentem anguli ACG Anomaliae Excentri ut Orbitae axis minor ad majorem: datur etiam Excentricitas SC, unde innotescit SL distantia Planetae à Sole. Parique modo, vel ex Tabulis jam conditis vel per Regulam Positionum, ex data Anomalia vera determinabitur media.