Latin
PROPOSITIO VIII
David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa 218
Unproofread scanNot analysed yet
Et ob aequales angulos LFO, MFP, triangula rectangula LFO, MFP etiam sunt similia; &igitur FL est ad FM ut LO ad MP. Et ob similia triangula LVM, MTN, LO est ad MPut MR ad NK: Unde (per Prop. XI. El. v.) FL est ad FMut MR ad NK. Sed, ut prius ostensum, ex natura hujus figurae est FL ad FM ut GM ad GL; &igitur GM est ad GLut MR ad NK: Et proinde trilinea LMG, MNG (quippe quorum bases sunt altitudinibus reciproce proportionales) aequalia sunt. Quoniam autem simul incipiunt angulus AFL &area ALG, nempe cum Planeta Aphelium A tenet; &,labente tempore, aucto illo per minimos aequales angulos augetur &haec per minimas aequales areas, donec, Planetâ ad A reverso, ille adaequet quatuor angulos rectos, haec integram aream Ovalem; patet quod ubicunque reperiatur Planeta, (ex mente D. Cassini in hujusmodi Orbita motus,) v. g. in L, esse angulum AFL ad quatuor rectos sicut area ALG ad integram figuram