Latin
ALDBE. Q E. D
David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa 218-2
Unproofread scanNot analysed yet
ALDBE. Q E. D. Praedicta vero Hypothesis in eo laborat, quod Anomalia vera, &congrua Anomalia media Planetaeque Distantia à Sole Phaenomenis Coelestibus minime quadrent. Cum enim Ellipsis vulgaris &Phaenomenis &causis physicis congruat, altera illa Cassiniana, cujus diversa est natura, illis congruere nequit. Ut enim de rationibus physicis taceamus, alius erit, ad tempus datum, Planetae locus in Ellipsi vulgari AYBZ, alius in Orbita Cassiniana ADBE, iisdem verticibus A, B iisdemque Focis F, G descripta, tum quoad Anomaliam veram sive angulum cum AB ad G contentum, tum quoad Distantiam à Sole respectu Apheliae distantiae GA. Et licet in Orbitis, quarum Excentrie. X citas est admodum parva, differentia non sit valde sensibilis; ubi Excentri citas est magna, res aliter se habet. In priori casu ipse circulus AQBX diametro AB descriptus Phaenomenis fere satisfacit. Omnes tamen Astronomi hodie agnoscunt Orbitam circularem esse circa medias longitudines, ut O &X, latam nimis; Orbitaque haec Cassiniana ADBE è contrario peccat gracilitate nimiâ in iisdem locis. Ponatur ex. gr.