Latin
ALDBE. Q E. D
David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa 219
Unproofread scanNot analysed yet
Ellipsis vulgaris AYBZ, cujus major Axis est minoris sesqui quartus: Iisdem verticibus &focis descripta intelligatur Orbita Cassiniana ADBE; deficiet hujus minor Axis DE à verae Orbitae ellipticae minore Axe YZ plusquam hujus triente, cum interim Orbitae circularis latitudo QE minus excedat YZ; ejus nempe tantum quadrante. Orbita igitur haec licet ingeniose admodum excogitata, &Wardi hypothesin (calculo aptissimam) de angulis ad Focum à Sole diversum tempori proportionalibus conjungens cum vero illo Planetarii motûs symptomate, (nempe quod area per radium vectorem descripta sit tempori proportionalis;) cum tamen neque Rationes Physicae respondeant, (ad illam enim describendam opus esset Vi Centripetâ ad Solem abhorrente ab illa per rerum naturam usurpata, quae, alterius omnis virtutis naturalis, à centro vel ad centrum, in lineis rectis per regiones in circuitu propagatae instar, est ut quadratum distantiae à centro inverse;) neque Orbita Phaenomenis observatisque Coelestibus congruat, propter minoris Axis brevitatem, Orbisque medii gracilitatem inde ortam; Orbita, inquam, haec ex Astronomia est rejicienda.