Latin
228.5 to 228.6
David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa 228.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Quoniam autem Arcus hic duabus partibus constat, illas seorsim considerabimus. Ac primo abstrahamus ab inaequali motu Solis sub Ecliptica; hoc est, illum jubeamus paulisper esse aequalem; adeoque motus Solis ficti in Aequatore aequalis erit motui Solis veri in Ecliptica, sive Sol verus &fictus aequaliter distabunt ab utroque Aequinoctio. Et quoniam in primo quadrante Eclipticae, sive ab initio v ad initium ,Solis distantia ab initio v major est ejusdem Ascensione rectâ; Sol fictus magis distat ab initio v versus Ortum quam est Ascensio recta Solis veri, &igitur Sol verus citius ficto appellit ad Meridianum, quippe qui Occidentalior est; hoc est, Tempus apparens praecedit medium: unde cum Sol est in primo quadrante Eclipticae, Aequationis Temporis pars illa, quae est differentia veri Motûs Solis &ejus Ascensionis rectae, in Tempus conversa detrahenda est ab apparenti, ut fiat Tempus medium sive aequabile.