Latin
PROPOSITIO XVII
David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa 229
Unproofread scanNot analysed yet
Solis vero versantis in secundo Eclipticae quadrante Ascensio recta est major distantiâ Solis ab v initio, (quoniam Ascensionis rectae complementum ad semicirculum minus est distantiâ Solis ab initio 2;) &igitur Sol fictus (qui, ex hypothesi, tantum in Aequatore distat ab initio v, quantum Sol verus in Ecliptica distat ab eodem) minus distat ab initio v quam Sol verus; &proinde ad Meridianum citius pertingit, &ideo Meridies medius praecedit apparentem; hoc est, Tempus medium numerat horas 12, cum apparens non dum numerat tot, licet idem sit Momentum varie appellatum. Adeoque in hoc casu, cum Sol est in secundo Eclipticae quadrante, Aequationis Temporis pars haec (quae ab obliquitate Viae Solis ad Aequatorem oritur, estque differentia inter Solis Motum ejusque Ascensionem rectam in Tempus conversa) addenda est apparenti ut