Latin
PROPOSITIO XIX
David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa 23-2
Unproofread scanNot analysed yet
PROPOSITIO XIX. Haenomena Solis è Terra visa, ex Opacitate Lunae orta, sive Solis Eclipsin exponere. Sicut Luna ob interpositam Terram Solis lumine privata deficere dicitur, seu Eclipsin pati; ita vicissim, si Terra ob interpositam Lunam lumine Solis spolietur, istud Phaenomenon Eclipsis Terrae dicenda esset. Observator vero Terrestris, qui nec Eclipsin, nec Motum, nec aliud quidvis quod imperfectionem illi videtur arguere, in domicilio suo agnoscit, hocce Phaenomenon Solis Defectum appellat; pari ratione, quâ incola Lunae, dum haec in Umbram Telluris immergitur, Solem deficere diceret. Patet vero Eclipsin Solis futuram quovis Novilunio, ubi Luna ad aut prope Nodorum alterutrum reperitur. Tum enim Lunae, directe inter Solem &Terram interjectae, Umbra ad Terram protensa, (ut in figura,) incolis tractûs CD densissimâ Umbrâ immersis, Eclipsin Totalem efficit. Quum vero Lunae Umbra nequeat integram Tellurem involvere, circa circularem Terrae tractum praedictum CD circumfunditur corona BC, ED Penumbrae immersa, cujus incolis Partialis tantum erit Eclipsis: &versus C &D, major Solis pars à Luna tegitur, majoresque proinde tenebrae; versus B vero &sst dò!