Latin
PROPOSITIO XIX
David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa 24
Unproofread scanNot analysed yet
Wusisis E Penumbrae extrema, minor; &luminis Defectus vix sensibilis. Quinetiam Terrae moles efficit, ut alii sint interim illius tractus, (ut EF,) ubi nulla prorsus est Eclipsis; sed quos Sol libere illustrat. Atque haec omnia in ipsa rerum natura fiunt, ut hactenus dictum. E Terra vero spectatis Sole &Lunâ, haec nsistisiug, illum (ut in figura) tegere videbitur magis minusve, prout spectator Umbrae totali propior est, aut ab illa remotior. Quoniam vero Luna tegens cerni nequit, Sol, quâ ab illa tegitur, deficere videbitur; reliquâ tantum sui parte lucidus. sdheAliquando accidit Eclipsin Solis Centralem non esse Totalem; sed circa Lunam luminosum Solis circulum apparere. Quod ex eo provenit, quod Lunae Umbra brevior sit quam ut ad Terram pertingat; sive id fiat ob majorem tum distantiam Lunae à Terra; sive quod radii Solares Lunae oras radentes, per inflectionem, magis quam aliàs, incurventur, &Umbram decurtent. Eclipsis Solaris quantitas (sicut prius de Lunari dictum est) aestimatur per Digitos sive Uncias Diametri Solis, à Luna, ut supra dictum est, tegi visas in loco dato. Patet porro Lunae, versus ortum sive à a per n ad „motae, Umbram latus Telluris occidentale A primo attingere, atque per discum Telluris, tanquam maculam, per B, C, D, E ad F (ubi Tellurem relinquit) incedere. E Terra vero spectatae Lunae orientalis limbus occidentalem Solis primo tegit, &occidentalis orientalem ultimo retegit: Tenebrae vero spissae, si quando ingruunt in Totali Eclipsi, brevissimo tempore fugantur; aliquâ Solaris disci parte retectâ statim fere post omnem à Luna tectum: tantilla autem claritatem magnam efficit. Quamvis ad maximam Solis Eclipsin, in qua Lunaris Umbra per mediam Tellurem incedit, requiratur ut Luna in Nodo existat ipso Novilunii momento: Si tamen non longe inde absit Lunae Umbra, aut saltem Penumbrae pars, in aliquem Telluris (quippe satis magnae) tractum incidet, ibique Eclipsin Totalem, aut saltem Partialem, efficiet: Atque hoc sensu Solis Eclipses saepius celebrantur quam ipsius Lunae. Verum Eclipses Solis, in dato Terrae loco visibiles, longe sunt rariores quam Lunae; quia Lunae Umbra minor est Umbrâ Terrae, adeoque illa datum Terrae locum non tam saepe involvit, quam haec Lunae partem aliquam I IS